- PACHECA
- PACHECAHispan. Pacheco, nomen Familiae in Hispania illustris, quod Maria (filia Iohannis Fernandini Pacheci Dn. de Belmonte) Alfonso Acugnae a matre Teresia, Gironis nomen nacto, elocata, Gironiae familiae intulit. Primo enim eorum filio Iohanni Pacheci nomen impositum, alteri Petro Gironis. Et quidem cum ex hoc Comites Urennae, Duces Ossunae et Marchiones de Pennafiel orti sint: vicissim in illius, Marchionis de Villena et Ducis de Escalona filiis, cognominum diversitas est. Primogenitus namque Pacheci servavit nomen, et ab eo sunt Duces de Escalona: alter filius Petrus, a matre Portocarreri nomen accepit et ex se Marchiones Villae Novae Dedit. Tertius Alfonsus Tellezius, ad Gironium nomen rediit, et Dominos de la Puebla in Motalvan, qui postea Comitum dignitate ornati sunt et subinde Pachecorum nomen renovârunt, sevit. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Eur. Part. 1. in Ind. et seriem Ducum de Escalona, supra in hac voce. Sed et Marchiones de Cerralvo nomine Pachecorum insigniti sunt; ut qui nomen hocaccepêre, ab herede Maria Pacheca, Stephani filiâ Ioh. nepte, Stephani alterius, cui Cerralvo Henricus II. Rex dono dedit, pronepte, Alvari Peresri Osorii coniuge. Ex hoc enim matrimonio natus Ioh. I. Pachecus Osorius Dn. de Cerralvo, Catharinam Maldonatam sibi iunxit (filiam Roderici Aresmendes Maldonnado) atque ex ea suscepit Ioh. II. Pachecum maritum Annae toletanae (Ferdinando de Toledo Dn. de Villora genitae) et ex ea Patrem Roderici Pacheci Marchionis de Cerralvo; quô et Annâ Henriciâ toletanâ (filiâ Didaci Henricii Guzmani Comitis de Alba de Aliste) genitus Ioh. III. Pachecus Marchio de Cerralvo, ex Agnete Toletana (filia Garsiae Toletani Osorii Marchionis de Villa Franca Ducis Fernandinae) suscepit rodericum II. Pachecum Marchionem de Cerralvo seu Zerralvo, cui Francisca de la Cueva et Corduba (filia Beltrami Cuevae Ducis Albuquerquii) defuncti A. C. 1612. peperit Iohannem IV. Pachecum, Agnetem etc. Idem Part. 2. p. 84.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.